Omitto iuris dictionem in libera civitate contra
leges senatusque consulta; caedes relinquo; libidines praetereo, quarum
acerbissimum extat indicium et ad insignem memoriam turpitudinis et
paene ad iustum odium imperii nostri, quod constat nobilissimas
virgines se in puteos abiecisse et morte voluntaria necessariam
turpitudinem depulisse. Nec haec idcirco omitto, quod non gravissima
sint, sed quia nunc sine teste dico.
Isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo
ante agens palatii Caesaris curam, ad Mesopotamiam missus a socero per
militares numeros immodice scrutabatur, an quaedam altiora meditantis
iam Galli secreta susceperint scripta, qui conpertis Antiochiae gestis
per minorem Armeniam lapsus Constantinopolim petit exindeque per
protectores retractus artissime tenebatur.
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat
timor, vicos opulentos adorti equestrium adventu cohortium, quae casu
propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati digressi sunt
retroque concedentes omne iuventutis robur relictum in sedibus
acciverunt.